monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 115
Sed Filius meus circa finem diei corpus et sanguinem suum discipulis suis dedit; quoniam eis verum mane vitae attulit. Et quia etiam in consummatione saeculi, morte in hominibus temporaliter transeunte, electi sicut sol in regno meo fulgebunt . Et hoc modo ipse Unigenitus meus resurrectione sua demonstravit animas iustorum ab inferno se abstrahere, et genus humanum in restaurationem aeternae vitae se reducere, quam reprobi angeli perdiderunt mortem, nullo alio eis suggerente, appetentes, ita quod a nullo alio insidiatore quam a seipsis seducti sunt; cum nec gustum peccati in seipsis haberet, velut homo in fragilitate corporis sui habet.